

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 25: Versus 11
Novissime vero.Per veram poenitentiam, per infructuosas lacrymas pulsant foris relictae. Non dicitur quod emerunt oleum: quia nullo jam remanente gaudio de alienis laudibus, in angustiis redeunt ad implorationem Dei.